# Amoenitates academicae. Vol. 3 53

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, OBSCURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/53

OBSCURAE. 53. XACANTHUS spinosus. 2 ACANTHUS mollis. & CARDUUS forte aliquis? Structura utriusque & 2 simillima & simillimi quidem flores, licet singulares hi inter omnes flores; folia plantae Q sinuata, obtusa, inermia, mollia; in & vero pinnatifida, acutissima, in spinas horridas undique desinentia. 54. ACANTHUS medius (rarioribus & brevioribus aculeis notatus. Moris. hist. 3. p. 604. s. 15. t. 2. f. 2.) sine dubio progenita est a superiori 8 ut matre, & a Q ut patre, & nunc ita discrepat ab utraque, ut nemo sciat, ad quam speciem ut varietas referri possit, ita enim omnino utrisque assimilis est. 55. CYNARA similiter sese habet, cum ex hac quoque detur & Cynara inermis & Cynara hortensis aculeata. Bauh. pin. 283. 56. MOLUCCA laevis & Molucca spinosa satis a se invicem differunt, eos vero ita ab initio discrepasse merito dubitamus. 57. &DRYAS pextapetala. QDRYAS octopetala. & GEUM aliquod foliis pinnatis. Habitus ° videtur in & acaulis, stolonibus perennibus procumbentibusque, Floris structura, petalis, seminum cauda. & vero debet ei calycem & Corollam quinquepartitam & folia pinnata. 58. 8RHINANTHUS major (Peduncularis pratensis lutea erectior, calyce floris hirsuto. Tournef. ERHI2 RHINANTHUS minor (Crista galli pratensis humilior, coma fusca. Rup. jen. 194).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
