# Amoenitates academicae. Vol. 3 58

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, SUSPECTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/58

C. B. Cam. epit. 668. Q Abutilon indicum siliculis lauuginosis. Pluk, phyt. γ Abutilon indicum. Cam. hort. t. 1. Haec Q pedunculum petiolo breviorem, stipulas erectas deciduas promit. pedunculum petiolo longiorem, stipulas reflexas lanceolatas; Folia indivisa subtus albo tomentosa, capsulas villosas. pedunculum petiolo longiorem, stipulas reflexas subulatas. Folia angulata, non subtus albo-tomentosa habet. Collatis his ę s y cum congeneribus patet horum summa affinitas, ut vix diversae sint species, constantes tamen varietates & singulares. Equidem Botanicis persuaderem, ad sequentia diffusiora genera animum attendant, quae habent quasdam species admodum affines, reliquas vero magis distinctas. ad ALPINA qualia sunt Salices Saxifragae ad EUROPAEA ejusmodi sunt Seneciones annuae. Euphorbiae Statices. Chenopodia. Campanulae. Scorpiura. Valerianae. Locustae ad AMERICANA SEPTENTRIONALIA; huc spectant Amaranti. Asteres. Physalides. Polygalae. Eupatoria. Phloges. Helianthi. Quercus. Asclepiades.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
