Latin
PARS PRIOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 6
Unproofread scanNot analysed yet
Illustris vero Gronovius easdem examinavit, synonymis instruxit, ad genera redegit, differentiisque specificis distinxit, ut huic Viro, verum scientiae hujus, quoad has quidem regiones, lumen, debeat Orbis Botanicus. MITCHELL in Actis Naturae Curiosarum 1748 plantarum Virginiensium genera XXX proposuit, quorum alia omnino nova, alia accuratius exposita &ad unguem quasi explanata sunt. COLDEN in Actis Upsaliensibus 1743 &1744 plantas circiter CCL circa Novum Eboracum crescentes recensuit, easque characteribus tam genericis, quam specificis consignavit. Auctores insuper varii varias Americae septentrionalis plantas protraxerunt, &scriptis suis inseruerunt, ut DILLENIUS in Horto elthamensi, MILLERUS in dictionario hortulanorum, ANONYMUS in catalogo herbarum, quae venduntur Londini, Lond. 1630, EHRET in tabulis pictis, Cl. D. PRAESES in Horto Cliffortiano, ROYENUS in Prodromo Florae Leidensis, aliique. Sic ad summum ferme fastigium Plantarum Americae Septentrionalis Flora pervenisse visa est, usque dum Cl. noster KALMIUS, vastissimis spoliis ex hac terra contractis, Patriae littora feliciter hoc anno tetigerit, cujus collectio plantarum dabit Floram Canadae ditissimam, quae facile certabit cum Floris fere omnibus, numero specierum &observationibus pulcherrimis, quam proximo anno cum Orbi Botanico serio exspectamus nobisque pollicemur. §. III. GENERA nova, quibus America septentrionalis Botanicen auxit, septuagenarium superant numerum, adeoque intra hos arctos limites, plura quam usquam alibi terrarum extra Europam, sunt detecta. Cum autem solida Botanices cognitio generum niti debet notione, primum nota haec genera recensere, deinde, quotquot obscure videntur proposita, annotationibus illustrare, nec non nova quaedam orbique hactenus vel ignota vel minus cognita definire lubet.