Latin
ADDITAMENTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
ADDITAMENTA. Nova. Problemati serius perpenso haec addere visum. 1. Hybridam generationem in Animalibus dari certum est: ex Equa &Asino evadere natos Mulos, nullos vero nepotes, datur. e Passere Canariensi &Carduele oriri natos &nepotes, non vero abnepotes. It. W-goth. 11. 2. Hybridam generationem in Vegetabilibus dari aeque certum. ex Mercuriali annua foliis multifidis. Act. paris. 1715. quae periit. ex Veronica spuria (§. 1.) floribus abortientibus upsaliae persistens. 3. Congeneres plantas facillime sub foecundatione misceri. ex Brassica cum Rapa &Napo certum. 4. Diffines rarius licet, tamen interdum misceri. ex Veronica spuria (§. 1.) indubitatum.