Latin
XXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
ceperit incrementum, eo quod pleraeque ejus partes elaboratae sunt ac limatae; summum tamen ejus robur consistere videtur in accuratissima &Morbi &Medicamenti cognitione. Ast quando oculos in praesens hocce seculum conjicimus multa a Clinicis derelicta quasi simplicia esse sentimus, quae tantum abest ut negligi debeant, ut potius in memoriam revocanda sint &usum Artem salutarem exercentibus. Quod cum ita sit, saepiuscule mecum inquisivi in causas communis ignorantiae, per quam plurima eaque egregia prorsus Remedia adeo praetereuntur ut obsolescant penitus. Haec mea, qualiacunque demum sint, judicia, tuae, C. L.