# Amoenitates academicae. Vol. 3 67

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/67

Gummi Guttae, quia mochlicum, omittitur, quamquam Turcae usum ejus ad quartanam nos docuerunt, & experimenta N. D. Praesidis in Nosocomio nautarum Holmensi instituta confirmarunt. 7. Doses medicamentorum perexiguae. Dum enim Medici nimis cauti fuerunt in exhibendis medicaminibus, in id inciderunt incommodi, ut opem ferre laborantibus non possent. Et, fatebor enim, veremur ne Medici compluries hoc nomine hodieque peccent, dum proponunt drachmas herbarum pro infuso, ubi unciae erant sumendae. Contra Agyrtae, intrepidi & perfrictae frontis homines, saepe id praestant egregie, in quo Medicum probitatis studiosum deficere videas. Quod si quis ad solvendum alvum Rheigr. tantum ij porrigeret, nae is effectu frustraretur. Caprifolium in decoctis adhibitum, sed non ea portione, quae requiritur, quare vis ejus sanguinem mundificandi plurimos latet. Chinae dosis largior, si quid ea proficies, esse debet. Ad Luem veneream, quae ex regn. veg. petuntur auxilia, etiam parciori forte, quam par est, manu propinantur. 8. Inscitia in re Botanica Pharmacopoeorum, plantas saepe adulterinas pro genuinis venditantium, quibus quando intentus non obtinetur effectus, absterretur ab usu illarum in posterum Medicus. Pro Hermodactyli rad. quae ad Rheumatismum commendatur, interdum Colebici, alias Ireos cujusdam radicem exhibuere, quae viribus differunt. Itaque incerti rerum medici, illam deserere coacti tandem sunt. Pro Scabiosa Centauream Fl. Sv. 708. Pro Acantho Heracleum 231. dedere. Dentariae rad. ad odontalegiam egregia, neglecta est, cum Pharmacopoei ignorarent, utrum ex Dentaria 565. an Lathraea 518. an alia quapiam desumi debeat. Pimpinellae Italicae rad. adstringens in haemorrhagiis a Paterio perperam accipitur. Huc refert errorem, quo pro Hyperico 625. cujus vis vulneraria resolvens, & anthelmintica, sumitur illud 624. 9. Medicorum ignorantia in Botanicis, vel incuria in improbandis & eliminandis inutilibus, spuriis, & ineptis succedaneis. Hoc quidem antea obtinuisse suspicamur, jam nunc in tanta botanices luce meliora sperare fas est. Acmella in calculo eximia, cum carissima sit & rarissima, eligenda est ex ejus familiaribus, quae vicibus ejus fungatur. Hic vero delectus opus Botanici est. Quamobrem generi humano gratificatus est N. D.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
