# Amoenitates academicae. Vol. 3 68

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/68

Praeses, notificando Siegesbeckiam utpote proximam recte substitui Aemellae; quod deinceps confirmavit D. D. HASSELQUIST experimento, in juvene calculoso hic Upsaliae instituto. Arnicam, aeque ac Doronicum esse veneni suspicione notandam, facile judicabit Botanices gnarus, illa tamen innoxia per ignorantiam rei botanicae habita fuit, licet hoc veneni insimulatum. Bellis minor frustra fere magni fit, ob praestantiam virium quae illi inesse creduntur. Resmarinum sylvestrem praesentissimum esse ad Tussin Ferinam auxilium, vix agnoscent Practici, nisi qui simul Botanici, quod tamen comprobat hodis ejus Westrogothis frequentissimus in hoc morbo usus. Melissa Turcica in officinis servatur, quamvis multo debilior Canariensi, quae excluditur. Saxifraga & alba & rubra, quamvis neutra memorabile quid praestitit, locum tamen utraque inter officinalia obtinet. Mechoacannam raro adhibent, ut nimis debilem, cum prae aliis, ad purgandos infantes idonea sit. Botryos berbam ex Europaea planta desumunt, quam ex Americana recipere & odor & sapor suadent; siquidem optimum ad phthisin auxilium desiderant. Ribeos nigri herba & stipites laudabile ad hydrophobiam & dysenteriam febrilem, morbosque contagiosos alios remedium negligitur, cum de viribus ejus nihil memoriae veteres prodiderint, quas olfactus facile observat, gustus non item. 10. Usus Medicamentorum compositorum. Scilicet cum simplicia rarissime adhibeantur, fit ut ad cognitionem virium plantarum ope experientiae non veniamus. Vix necessarium judico exempla adferre. Quicunque scripta veterum evolverit, mirabitur formulas, seu potius indices, quibus plurima congeruntur. Videre autem circa hanc rem oportet, ne Sereno cuidam Samm. ansa praebeatur nobis occidendi.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
