Latin
ESCCEENTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 75
Unproofread scanNot analysed yet
Homini autem animalium nobilissimo, promptuarium prae caeteris lautissimum videtur adsignas se; concessit namque ipsi, tam e radicibus vegetabilium, oleribus &fructibus, quam e Quadrupedibus, Avibus, Amphibiis, Piscibus, Insectis &Vermibus, adeoque omnibus in terra, supra terram, in aere &denique profundo maris, victum quaerere &amictum. Quamvis vero esum carnium, hominem non tantum nutrire, sed &pinguefacere lubentes concedamus, nobis tamen visum est regnum vegetabile ipsi maxime idoneum proponere alimentum. Drupas enim, baceas, poma, olera &radices primorum hominum nutrimentum fuisse non tantum indicat SACRA PAGINA, verum etiam scripta Auctorum Profanorum &Poëtarum id satis superque commonstrant. Hinc PLATO refert, a carnibus majores nostros abstinuisse. HIPPOCRATES de pane: Primi homines, inquit, sola vegetabilia gustarunt. Sic etiam DIRSAEUS Lib. antig. OVIDIUS Metam. Lib. 1. Fab. 3. &Lib. 15. Fab. 2. Fast. Lib. 4. TIBULLUS Lib. 1. Eleg. 3. JUVENALIS Sat. 6. LUCRETIUS Deodat. Lia. 1. VIRGILIUS Geor. Lib. 1. alios ut taceam, unanimi consensu primos terrarum incolas, fructibus ac pomis, quae sponte tellus ferebat, victitasse, &nulla animalia occidisse referunt. SHAW de Mauritanis Africa narrat, eos adhuc glandibus suis quernis, tostis licet &nostris dulcioribus, victitare, &in hunc usque diem Magnates Hispaniae &Lusitaniae mensis secundis glandes adponunt. Quid, quod Gymnosophistae Brachmannes, a Theophrasto &Plinio sapientes Indiae appellati &inter veteres in summis Philosophis habiti, etiamnum frequentes in India, in tota illa ora maritima, ab Alsora ad Gangem, per mille miliaria, soli phytivori habitant, quibus religio est, attingere illud in quo anima viva fuit; nihil itaque nisi vegetabilia comedunt, gaudent tamen corpore robusto &fiunt longaevi, Essaei, Judeorum celebris secta, e carnium esu omnino abstinuerunt. Carthusianis Monachis carnes gustare interdictum est, tamen athletici.