# Amoenitates academicae. Vol. 3 76

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ESCCEENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/76

Structura dentium aeque luculenter monstrat, hominem ad vegetabilia pulposa & fructos carnosos, drupas, baccas, poma, nuces, in primis comedendas, fabricatum esse. Sic quoque majores nostri in Europa herbis & glandibus, Argivi pyris, Medi amygdalis Babylonii palmis, Aegyptii nymphaea, Athenienses ficubus, Persae Teribinthini fructu, quondam victitarunt. Et adhuc plurimae nationes, praesertim Asiae, solis Palmarum fructibus, varie praeparatis, & aqua vivunt, idque sine omni fere cura, & tot myriadibus laborum ignaris, quibus agricolae nostri per totum annum gravantur; adeoque KAEMPHERUS haud inique contendit, se nullum unquam vidisse populum, hoc facilius & tranquille magis viventem, cum suis palmis; quem ideo veterum Lotophagos esse statuit. Ast insignius demum aucto genere humano. non omnibus terra hasce fertiliores inhabitare licuit, sed utrosque polos propius domicilia trans ferre coacti sunt plurimi. Nec ibi perpetua aestas, cibum quotidie ipsis in manus quasi porrexit, sed longior hiems, haud quoque exiguam exposcebat victus copiam, brevi aestate conquirendam. Novi itaque horum climatum incolae, terram alias non frugiferam, aratro & ligone excolere assidue allaborarunt, ut hoc modo frumentum, & exinde panem, ad supplendas vices fructuum, ipsis suppeditaret. Ut vero adhuc tutius & uberius sese, contra immensam hiemum voracitatem quasi & ingluviem, praemunirent, varias eam in rem excogitarunt artes, quibus aut victum a putrefactione & varia destructione liberarent, aut etiam variarum herbarum & aromatum impositione, sapidiorem redderent. Hinc Ars Coquinaria, qui multiplici coctione, assatione, salium & aromatum conditione, mixturis variis, frixatione, dapes infinite variabiles profert, ac hodie in Iuxu coenisque dubiis instituendis, apud Nepotes & Assotas, ad summum fere provecta est fastigium. Qui terras incolunt calidiores, quibus perpetua aestas, novum quotidie alimenti genus, e terra sponte velut propullulans, offert, in eo nobis feliciores sunt, quod minori ventris cura gravantur. Quotquot apud eos crescunt terrae fructus nostris communiter longe majores, dulciores & calore solis melius cocti reperiuntur; qui propterea corpus non tantum optime nutriunt, sed & gulam irritant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
