Latin
ESCCEENTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quum apud nos omnes frugibus ita assueverunt farinaceis, ut in iis praecipuam victus sui basin usque a teneris posuerint, non raro inde accidit, ut segetibus casu quocunque destructis, in summam incidant miseriam &fame soepius moriantur pauperiores; quum enim in hisce calamitatibus, quid potissimum suscipiendum sit nesciant, latrantem stomachum inconvenientissimo &naturae maxime inimico ciborum genere citius implent, quam ut herbis ad esum aptioribus sese satiarent; nec id aliam ob caussam, quam quod naturam harum &effectum ignorant, ac eapropter utiles a noxiis discernere nequeunt. Hisce itaque commotus herbas nostras indigenas pervolvere, &quas experientia varie collecta esui potissimum esse docuit, heic enumeratas sistere decreui; idque ut non tantum pauperes, quibus ipsi, urgente annonae caritate, pro sua meliori quodammodo sustentatione utantur, sciant, sed &ut benevolo Lectori ante oculos ponatur, quam lautam esculentorum vegetabilium copiam Natura munificentissima nobis quoque concessit. Heic vero supponam Plantas Suecicas incolis &possessoribus notas esse suis; sin minus autem, in omni facile paroecia datur doctus Sacerdos, qui, si nomen eruditi mereri voluerit, facile herbam quamcunque egentibus ex ductu FLORAE SUECICAE, NOB. D. PRAESIDIS demonstrabit, illam namque heic fundamenti loco praestruam, utpote quae tam plantarum apud auctores nomina, cum earum descriptionibus &figuris optime indigitat, quam earum etiam in qualibet provincia appellationes indicat. glg 1. SALICORNIA europaea herbacea crescit sat copiose ad littora maris in Scania, Gotlandia &c.