Latin
ESCCEENTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 80
Unproofread scanNot analysed yet
Semina meliori fruge immixta, pani conficiendo inserviunt, dum vero justo majori adsint copia, panem infuscare &edentes primum quasi temulentos reddere dicuntur. 90. FESTUCA fluitans aqud nos ubique in fossis &juxta flumina, lacus, paludesque copiosius ac unquam alia regione crescit. Semina quotannis in Polonia collecta &inde in Germaniam, interdum quoque in patriam nostram, sub nomine Seminum Mannae transportata, in pulmentis magnatum, ob vim nutriendi saporempue suum gratum, non raro adhibentur; mirum itaque nationem nostram horum collectionem hucusque neglexisse, praecipue cum adeo facili colligantur &purificentur labore; confr. It. Scan. 348. Ad farinam redacta, in panis, placentarum vel aliorum ciborum praeparatione, caeteris cerealibus parum cedunt. 97. AUENA fatua molestum &in agris nostris maxime abundans gramen est, praecipue messe caeterarum segetum deficiente. Agricolis istud una cum reliqua fruge inferentibus, mirum quantum illudit, semina sponte demittens; quae si colligere quis voluerit, paulo ante maturitatem dissectum gramen, tribulario ut siccetur, dispergendum erit, dum sponte proreptantia, absque tribulatione obtinentur; &hisce ita perreptis ad cibos loco melioris avenae utuntur Dalekarli. 103. LOLIUM annuum per totam quidem Sueciam frequens, maxime vero in Gotlandia in vervectis praesertim Lini; grandia ejus &conspicua semina pro pane &cibo quodammodo inserviunt non ita vero potui; bibentes namque temulentos valde &fere coecos efficit; noxius autem ille effectus in tostione panis quoad partem maximam perit. 105. TRITICUM repens. Nullum hoc copiosius &agricolis tam molestum unquam reperitur gramen, quod quantum reliqua seges decrescit, tantum illud se multiplicat &accrescit.