# Amoenitates academicae. Vol. 3 82

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ESCCEENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/82

CAMPANULAE, quarum fere omnes species esculentae sunt, tum quoad Radicem ante quam caulescant, tum quoad Folia, quae cocta edantur, & quidem species maxima 180 majorem prae caeteris suppeditat copiam, juxta radices montium luxurians; harum vero in cibariis usus nostratibus hucusque latuit. 195. RIBES Grossularia. Baccae non solum crudae eduntur cum sapore, sed & grossi in embemmata coquuntur, nec non lagenis, aqua fervente antea calefactis & suberibus dein bene reclusis, injecti, in futuros usus diu servantur. 196. 197. 198. RIBES. In oris nostris borealibus optime vigent; baccae crudae sapidissimae, in robos & syrupos praeparatae ad refrigerandum & orexin exitandum circa assaturas, vulgo adhibentur. 208. CHENOPODIUM Bonus Henricus, ubique luxurians in areis villarum. Turiones, germina novella & florum tyrsi, dum adhuc teneri sunt, coquantur aqua aut carnium jusculo, & cum butyro liquefacto, non sine delectamento comeduntur, siquidem sapore & vi nutriendi Asparago persimili, gaudent. Foliorum alioquin verno tempore loco brassicae usus apud exteros jamdiu invaluit. 220. ERYNGIUM maritimum praesertim juxta littora maris crescit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
