Latin
ESCCEENTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 85
Unproofread scanNot analysed yet
Semina exsiccata in annonae caritate inserviunt ad confectionem panis, sed multum obstruunt. Folia primo vere cum oleribus coquuntur. 295. RUMEX Acetosa. Folia, cocta in jusculis, nutriunt &sapida sunt; est quoque earum usus in embemmatibus sat vulgaris, &a Lapponibus per aestatem lecta, cum lacte coquuntur, unde lac illorum Juemo melke. Fl. lapp. 93. 303. ACER Platanoides, primo vere sub frigidis noctibus &calidis diebus vulneratum, lacrymam stillat, Betulae in modum, quae lento igne cocta &inspissata praebet saccharum candidum, instar sacchari officinarum. 304. EPILOBIUM angustifolium. Radix sub terra Asparagos innumeros pedales &bipedales, crassitie digiti, exserit, quos nemo in usum vertere apud nos tentavit; sapor oleraceus esculentos diceret, quod etiam confirmatur observatione Cl. Gmelini in Fl. Siber. 1. p. 218. qui refert, medullam caulium inter cupedias Camschadalorum non insimum obtinere locum. 312. VACCINIUM uliginosum. Baccae ingurgitantur a pueris, copiosius vero assumtae temulentiam cum fugaci cephalalgia interdum caussant. 313. VACCINIUM Myrtillus. In sylvis nostris baccae copiosissimae leguntur, quae crudae grati sunt saporis &siccatae in panatellis infarciendis adhibentur. 314. VACCINIUM Vitis idea.