Latin
ESCCEENTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 88
Unproofread scanNot analysed yet
400. SORBUS aucuparia. Succus baccarum expressus dat nobis Cideram, potum sapidum, at baccae siccatae &in pulverem contusae panem salubrem praebent. Nonnullis etiam in usu fuit ex illis spiritum ardentem destillare, cujus inde productum quamvis parciorem, optimum tamen &fragantissimum receperunt. 402. PYRUS Malus in Suecia australi sat frequens. Pomorum in cibariis varius datur usus, vel enim cruda, vel assata, vel jusculis immixta vel denique cum aqua &aliquanto lactis concocta vulgariter a rusticis aliisque summo cum delectamento comeduntur. In succum expressa &vini in modum fermentata Cideram exhibent, quae cum vino, etiam meliori, certat; cujus ideo usus in Anglia &Norrmannia evasit vulgaris. Ex hac vero iterum fermentata acetum Ciderae etiam ubivis notissimum conficitur interdum quoque ex iis spiritus destillantur sapidissimi, minus autem copiosi. Poma decorticata &in fornicibus leviter tosta, ad farturas reponuntur; conscissa lamellatim dum cruda sunt &panatellis interposita sapidiores eas reddunt; per cribrum denique trajecta ferculum praebent delicatissimum. 404. SPIRAEA Filipendula in campis frequens.