# Amoenitates academicae. Vol. 3 88

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ESCCEENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/88

400. SORBUS aucuparia. Succus baccarum expressus dat nobis Cideram, potum sapidum, at baccae siccatae & in pulverem contusae panem salubrem praebent. Nonnullis etiam in usu fuit ex illis spiritum ardentem destillare, cujus inde productum quamvis parciorem, optimum tamen & fragantissimum receperunt. 402. PYRUS Malus in Suecia australi sat frequens. Pomorum in cibariis varius datur usus, vel enim cruda, vel assata, vel jusculis immixta vel denique cum aqua & aliquanto lactis concocta vulgariter a rusticis aliisque summo cum delectamento comeduntur. In succum expressa & vini in modum fermentata Cideram exhibent, quae cum vino, etiam meliori, certat; cujus ideo usus in Anglia & Norrmannia evasit vulgaris. Ex hac vero iterum fermentata acetum Ciderae etiam ubivis notissimum conficitur interdum quoque ex iis spiritus destillantur sapidissimi, minus autem copiosi. Poma decorticata & in fornicibus leviter tosta, ad farturas reponuntur; conscissa lamellatim dum cruda sunt & panatellis interposita sapidiores eas reddunt; per cribrum denique trajecta ferculum praebent delicatissimum. 404. SPIRAEA Filipendula in campis frequens.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
