# Amoenitates academicae. Vol. 3 97

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ESCCEENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/97

832. EMPETRUM nigrum. Baccae solummodo à gulosis & voracibus pueris comeduntur, sed justo majori copia ingurgitatae, cephalalgiam inducunt. 846. POLYPODIUM Filix mas. Siberienses cerevisiae incoquunt, unde gratus odor saporque rubi. 959. LICHEN Istandicus. Hic leviter coctus & dein ad jusculum praeparatus, vel in panem conficiendum siccatus, Islandis diu innotuisse indicant Acta Hafniensia, nuperrime quoque in Actis Holmensibus descriptus reperitur. 968. LICHEN velleus editur a Canadensibus urgente fame. Kalm. 1010. FUCUS Saccharinus, aqua fontana irroratus, & in loco calidiori suspensus saccharum exsudat. Barth. Act. Dan. 4. p. 109. folia etiam tanquam Lactuca esitari Sibbaldus in Scotia illustrata refert. FUNGI 1036. Pepperling. 1045. Champignon sis magnatum quam pauperum notiores, frequentiores. Varii insuper fungi esculenti sunt, at plurimi, quod non dolemus, nobis adhuc quoad usum ignoti. 1102. magis ut condimentum cibi, quam alimentum colligitur. 1116. LYCOPERDUM Tuber, inter fungos esculentos primum tenet locum; sed pauperibus potius quam divitibus inservire animus est, & Vilibus ancipites Fungi ponantur amicis. Boletus Domino. Breviter jam exposito primario plantarum in cibariis usu, non incongruum fore existimavi Catalogum heic annectere, quo uno velut intuitu, quot & quaenam enumeratarum plantarum cuilibet ciborum praecipue applicentur generi appareat. Sic adhibentur

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
