Latin
ILANIARUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 iv
Unproofread scanNot analysed yet
ILANIARUM GERERA Sub PRAESIDIO, DN. DOCT. CAROLI LINNAEI, Publice Proponit LEONHARD JOH. CHENON, Vermelandus. Vpsala 1751. Octob. 19. WUidquid in Botanicis exstruxerunt veteres jam fere collapsum est, cum apto satis destitueretur, fundamento. Quod vero robur scientia Botanica per hos octoginta annos cepit, adeo firmum est, ut nulla ratione concuti posse videatur. Consistit autem illud, in specierum solida definitione, certitudine generum innixa: Nam, confusis generibus, confundi omnia necesse est. Caesalp. praef. Quousque enim genera cognoscimus, eo etiam nostra in Botanicis notitia progreditur; Nullae enim species certo distingvuntur, nisi antea constituta fuerint genera, his vero determinatis, facillime.