# Amoenitates academicae. Vol. 4 116

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, HERDIMOMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/116

Arbores hae facile omnes sunt Sempervirentes, in cunctis Indiae locis, circa aequatorem sitis, excepta Arbore rediviva (Vol. 3. t. 104.)) quae unica, sub finem pluviosorum *) mensium, folia dimittit, & post mensis spatium nova regerminat fronde; quod incolis hisce, uti Europaeis adsvetum, mirum videtur, arborem sine foliis vivere posse. Sylvae intertextae sunt plurimis fruticibus scandentibus, qui arbores adscendunt, & ex arbore in arborem migrant longissimo itinere, quibus ita connectuntur summitates & paniculae arborum, ut caesis caudicibus, non cadant; Sic numerosissimi Calami funes hamosos saepe ad longitudinem nongentorum pedum e singula sua fronde emittunt, sylvasque sic connectunt, ut plane imperviae evadant; sic Lens phaseloides aliaeque scandentes irretiant. Silvae indicae in aethera, nudo caudice, attollunt comas frondosas, ut silva tamquam tectum irretita coma altissimis fulcimentis elevatum appareat, ubi nulla securis vim arboribus intulit. Sub hoc tecto viridi homines obambulant in vaporoso elemento, ne solis radii eorum Capita exsiccent & Herbas exhauriant. Heic ubicunque se vertit audit incola strepitus, clamores, cantus & sonos, sed supra se omnia, cum Aves sonorae, loquacesque Psittaci ubique resonant; in hoc elemento superterraneo incolarum vices numerosae Simiae gerunt, quae cum aviculis cohabitant, nec tamen ova in earum nidis destruunt. Haec *) Pluviosae menses heic sunt Majus, Junius, Julius. Rumph. amb. 163. Haec arborum sempervirentium concatenatio facit, ut sylvae neque exuri, neque dissecari queant, quo campi aperiantur & Tigrides aliaeque ferae expellantur, quae incolis saepe summam cladem inferunt. GENERA quam plurima in hoc opere occurrunt rarissima, hodie obseura, simulque amplissima, satis scite expressa; in Vol. 1. PALMARUM historia egregia. Vol. 2. CANARII species & Citri varietatus. Vol. 3. RHIZOPHORAE XVI & FICUS XIII. species. Vol. 4. PANDARI plurimi. Vol. 5. CALAMI numerosi & DIOSCOREAE variae. Vol. 6. EPIDENDRA & GLOBRAE pulcherrimae. Plurima in hoc opere occurrunt dignissima &

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
