# Amoenitates academicae. Vol. 4 147

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, SYNGENESIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/147

Quod Rheno sub genere CERVI militare debeat, adeo manifestum est & liquidum, ut ea de re dubitare nemo umquam possit. Absentia enim primorum dentium in superiori maxilla, satis superque ostendit ad Pecora eum pertinere. Cornua vero, quae polyporum instar excrescunt, in apicibus primum mollia & tota quanta obducta hirta cute, deciduaque ut induruerunt ipsa cornua, quaeque pariter quotannis decidunt & renascuntur, adfinitatem proximam Rhenonis cum Cervo evidenter demonstrant. §. III.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
