# Amoenitates academicae. Vol. 4 148

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, SPECIES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/148

LOCUS. Solum natale Rhenonis praeter Asiae & forte Americae boreales partes, in Europa praecipue est Lapponia. Dividitur autem Lapponia in Alpinam & Silvaticam. Alpes illae vastae, Svecis Fjellen, a Norvegia Sveciam disterminant, & ad Russiam usque versus Mare album extenduntur saepe ultra 12. milliaria in latitudinem. Altera s. orientalis pars, Silvatica est & distinguitur a finitimis Norrlandiae provinciis Silva (a) lapidosissima, sterilissima, arboribus antiquis acerifoliis dense tecta, eo in primisssingularis, quod Pinetum maxime umbrosum Lichene silamentoso copiosissimo nigricat, dum terra subjacens nivea appareat, Lichenibus albis obducta. Inter hanc silvam & Alpes interjecta regio, Lapmarckia silvatica, L. deserta Sv. Lapmark appellatur, quae ad XXX vel XL milliaria in latitudinem diffusa horret inculta silva, campis arenosis, siccissimis, planis, iisque variis, interstinctis vastis paludibus, montibusque assurgentibus. Per hunc asperrimum tractum, in primis ubi fulmine aut fortuito incendio vastatus fuerit, terra infoecunda candidum producit Lichenem rangiferinum, qui etiam humiliora tegit Alpium declivia. Itaque aestivo tempore versatur Rangifer in Alpibus, supremo sub aëre, inter aeternas nives & perpetuos ventus, quo non calor tantum & densitas pellis eum ducit atque allicit, sed & cogunt Insecta diptera, Culices, Tabani & inprimis Oestri. At hieme, hospitium ei amplius praebere nequeunt, aërei & gelidissimi montes, sed ad Deserta iterum revertendum est & inter Lichenes esca quaerenda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
