# Amoenitates academicae. Vol. 4 150

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/150

Mas cornua amittit mox a pruritu fine Novembris: femina ad initium. Femina retinet cornua usque dum pariat; si vero sterilis sit, amittit ea hyeme, unde sterilitatem judicat Lappo. Castrati amittunt raro cornua ante novum annum; quo melius valent eo prius amittunt, quoque serius retinent, eo pejus; unde etiam judicat sanitatem eorum Lappo. Quod Schefferus & Hulden asserunt, castratos non amittere cornua, omnino error est evidentissimus; uti etiam id, quod dum amisere cornua latebras sylvarum quaerant. Nares sunt oblique oblongae. Ungulae ratione reliquarum corporis partium sat magnae, interiori latere excavatae, ut extremitates margine se invicem contingant. Pedum ungulae verae & succenturiatae, ut in congeneribus. Cauda vix ad ulnae quartam partem excrescit. Praeputium maris propendens, cylindricum; duos pollices longum. Mammas femina IV habet veras, II. spurias. Rhenones feri, qui suae spontis sunt, cicuribus evadunt multo majores, quemadmodum feri boves seu Uri, quibus tauri multo cernuntur & mansuetiores & minores. CIBUS, Aestivo tempore, dum in alpibus versantur Rangiferi, variis vescuntur vegetabilibus; intacta vero quae solent relinquere, haec sunt:

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
