Latin
DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
ut observavit &in sua Jemtlandia memoriae prodidit Exp. D. D. Hagstrom. Per hiemem varii quidem Lichenes nutrimento sunt Rangifero, primarium vero pabulum ei praebet Lichen Rangiferinus (a), cujus duae observantur vaUna quae silvestris appellatur, valde frerietates. quens in sterilissimis Lapponiae desertis &praecipue in campis ejus arenosis &glareosis, qui nivis instar albi ex eo lucent, quemadmodum similiter paludes cespitum plenae in hac regione vastissimae &rupes aridae ejusdem albedine incanae redduntur. Altera. heic quoque, licet minus ubique frequens, invenienda varietas, quae implicatis ramulis major exsistit, alpinus dicitur, propterea, quod ubi arbores exuerint Alpes tota terra hoc Lichene contegatur, qui tamen in altissimis earum cacuminibus vix reperitur. Quando nimis luxuriant silvae, ipse Lappo, nisi fulminis tactu comburantur arbores, eas ultro forte accendit, quippe qui probe novit, consumtis ita ab igne vegetabilibus pinguiorique humo, in ea quae relinquitur sterili &exsucca terra, rangiferinum Lichenem firmas denique radices acturum &se multiplicaturum, etiamsi VIII. vel X.