Latin
LAPPONIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 154
Unproofread scanNot analysed yet
Silvatici Lappones suas sibi proprias in Desertis inhabitant terras, remotis plerumque a se invicem casis, ut unam juxta alteram rarissime invenias; minorem possident hi Lappones copiam Rangiferorum, &aestate in magnis fluviis hujus terrae frequenti se piscatu alunt, pauperes ut plurimum, animoque tristes &melancholici, qvum solitariam degant vitam. Numquam fere Alpes petunt, nisi forte plures Rhenones quispiam habuerit, quod tamen rarius contingit. Qvum enim Alpinus trecentos vel quadringentos; immo mille interdum possidet, Silvatico contra ultra centum vix adsunt. §. VIII. CULICES. Ceterum soluta in Desertis nive, &qua partem etjam liquescente in Alpibus circa solstitium aestivum, calor in Desertis vehemens incipit urgere, tumque simul durissima, qua Lappones vexantur calamitas, Culicum (Culex pipiens) petulantia increbescit. Ingentes per hiemem in Alpibus coacervatae nives, usque a glacialibus altissimis jugis incipiunt liquescere, diffluere &congregari, unde amplissima, copiosissimaque flumina inundantur; magna simul pars hujus aquae, in terram se insinuat &convallibus excipitur, unde stagna, paludes &fontes efficiuntur plures, quam in alia, mihi quidem nota, regioIllas igitur paludes, commodissimas veluti sene. des, occupant Culices, quos ova sua stagnanti aquae immittere, vitamque in ea maximam partem agere sub formadarvarum &puparum, Natura jubet; unde etiam tam immensam eorum multitudinem Lapponia progignit, ut major in alia parte orbis forte nulla reperiatur; qvum aestivo tempore transmutatae, e stagnis evolant, aërem pulveris instar implent, adeo ut Lappo in desertis sub dio constitutus, faciem &manus, liquida pice, cui plerumque lactis aliquid admixtum est, inungere quotidie necessum habeat, ne ab hisce Insectis corrodantur.