Latin
LAPPONIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 156
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam Tetraones, quibus heic est patria, quaeque ad multa usque millia, ne dicam myriadas quotannis capiuntur &Stockholmiam missae divenduntur, horum inquam pulli, maximam partem Culicibus nutriuntur ad auctumnum usque, ubi baccas invadunt Vaccinii, Myrtilli, Vitis idaeae &Juniperi. Tum vero laqueis a Lappone ea in copia occiduntur, ut auctumnale ejus alimentum conficiant, quemadmodum ovis aquatilium avium verno tempore saginatur. Praetereo pisces, quos in fluviis &lacubus Lapponiae vastissimis, copiose capiunt Accolae, quibusque escam suppeditant iidem illi Culices, qui Rangifero tantam exhibent molestiam; nempe hirsuta Rangiferi cornua, quae verno tempore excrescunt, continue punguntur &mordentur a Culicibus illis non minus, quam a Tabanis Tarandi, nec ulla ab Oestris ei quies relinquitur. Redeunt igitur Rhenones quotidie ad casam Lapponis, ubi Agaricos arborum accendit, quo eorum perpetuo fumo, aliquo saltem momento a suis insectatoribus liberetur. Dein discedentes a casa Rhenones, postquam fumum excepere, &ubera praebuerunt, in Alpium summa juga contendunt, ne ab Oestris conficiantur. Namque in summis cacuminibus Alpium, ubi rigidum perennat gelu, venti continuo fere saeviunt, dumque aër se comprimit simul super altissima juga, difficilius versari ibi possunt insecta. Verum quidem est, in Alpibus etiam reperiri Culices, &ejusdem pariter generis, quo vexantur Deserta, at majores illi sunt, nec poros inquirunt dum pungent, sed cutem mox solum perstringunt. Observantur etiam minori in copia, &fere Alpium in vallibus, ubi tranquillus est aër inter frutices &rupes, hincque facile evitandi a Rhenone, qvum loca celsiora petit.