Latin
PRURITUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 161
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, si illud tempus, quo in utero vel extra illum a matre foventur ova, comparetur cum eo tempore, quo adolescit in justam staturam juvenis, aetas ordinaria animalium plerumque invenitur. Huc accedit adfinitas congenerum, qua Rangifero tam propinqvus est Cervus vulgaris, ut facillime addueamur ad credendum, aetatem hujus XXX. annos haud superare. §. XIII. USUS. Rhenones antequam incipiunt prurire mactant Lappones, ne macie confecti, minorem usum praebeant. Carnes suspensae exponuntur aeri, ut siccentur; vel etiam gelu aut fumo durantur, in rhedis dein condendae, donec Alpes relinqui oporteat; tum enim in promtuariis quae Staburer Incolae appellant, hoc est, casulis fundo planis, trunco cuidam ad trium ulnarum altitudinem impositis, ne Ursi aut Gulones eas visitent, conduntur &servantur ad festum Matthaei, quo tempore ab oestris graviter vexati Rhenones commode mactari nequeunt; totam vero per hiemen mactantur, hac plerumque habita ratione, ut unus Rheno IV personis qualibet hebdomade consumendus tribuatur. Contra ea verno tempore, quoad fieri possit, ab illis mactandis parcitur, &pilcibus recentibus suppletur victus. Pariter aestate, Sero, post expressum caseum relicto, contentus vivit Lappo, &auctumno, avibus e Tetraonum genere, quas jaculatur globulo, aut capit laqueis. In mactando Rhenone inter primas colli vertebras cultro penetrat Lappo usque in Medullam spinalem, qua laesa mox animal delabitur; postea latus thoracis in cor usque transfoditur; sangvis colligitur in Thoracis cavitate. Pellis separatur ab utraque parte abdominis. Ex corio, quo frons &pedes teTomus Quartus. cti fuerant, utpote firmiori &tenacioribus instructo pilis, optimi conficiuntur calcei hirsuti Lapponum absque calcaneis, de quibus antea diximus. Omnibus fere partibus, quae in Rhenone comedi possunt, vescitur Lappo, excepto cerebro &genitalibus.