Latin
PRURITUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 166
Unproofread scanNot analysed yet
sjuka, Miältsot, est inter pestifera &maxime perniciosa mala, quibus non aestate modo, verum &hieme vexatur Rheno, qui morbus augeri &multiplicari magis quam minui perhibetur, &ante annos XII vel XIV in Lappmarkia Lulensi plane incog nitus fuit morbus, nunc maxime contagiosus, per 5 annos spoliavit Lapponiam Tornensem, &omnes fere Rhenones sylvaticos occiderit. Ut primum hoc malo corripitur animal, incipit praeter consvetudinem gravius respirare. Nares quasi dilatantur &majores evadunt. Ocul s extendit &per aliquot momenta expansos tenet. Tanta tum est ferocia, ut omnes cornu petat &prosternat. Comedit tamen ut sanus, at non ruminat. Decumbit saepius quam ceteri. Omnes hoc infecti morbo pereunt, nec ullum ejus detectum est remedium; quapropter simulac vel minimum ejusdem morbi signum observaverit Lappo animal mactat, si aliquem e pellibus usum habebit, quae in hac consumtis tabe, chartae instar tenues evadunt. Si aperiantur hoc morbo confecti, apud varios materia quaedam spumosa reperitur in Cerebro &circa Pulmones, in omnibus vero omnia viscera sunt laxa &flaccida, prae ceteris vero Lien quam maxime cernitur laceratus, parvus &enervatus. His in morbis, dorsum Rhenonis liquida pice inungere solet Lappo, qua licet non profligentur omnia mala, impediuntur tamen oestri, ne deponant ova, cutem animalis perforantia. §. XVI.