# Amoenitates academicae. Vol. 4 166

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PRURITUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/166

sjuka, Miältsot, est inter pestifera & maxime perniciosa mala, quibus non aestate modo, verum & hieme vexatur Rheno, qui morbus augeri & multiplicari magis quam minui perhibetur, & ante annos XII vel XIV in Lappmarkia Lulensi plane incog nitus fuit morbus, nunc maxime contagiosus, per 5 annos spoliavit Lapponiam Tornensem, & omnes fere Rhenones sylvaticos occiderit. Ut primum hoc malo corripitur animal, incipit praeter consvetudinem gravius respirare. Nares quasi dilatantur & majores evadunt. Ocul s extendit & per aliquot momenta expansos tenet. Tanta tum est ferocia, ut omnes cornu petat & prosternat. Comedit tamen ut sanus, at non ruminat. Decumbit saepius quam ceteri. Omnes hoc infecti morbo pereunt, nec ullum ejus detectum est remedium; quapropter simulac vel minimum ejusdem morbi signum observaverit Lappo animal mactat, si aliquem e pellibus usum habebit, quae in hac consumtis tabe, chartae instar tenues evadunt. Si aperiantur hoc morbo confecti, apud varios materia quaedam spumosa reperitur in Cerebro & circa Pulmones, in omnibus vero omnia viscera sunt laxa & flaccida, prae ceteris vero Lien quam maxime cernitur laceratus, parvus & enervatus. His in morbis, dorsum Rhenonis liquida pice inungere solet Lappo, qua licet non profligentur omnia mala, impediuntur tamen oestri, ne deponant ova, cutem animalis perforantia. §. XVI.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
