# Amoenitates academicae. Vol. 4 169

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, EPILOGUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/169

PROEMIUM. Vium cultura, quae pristinis temporibus adeo contemta fuit, ut indoctis & incultis tantum esset relicta; nunc temporis, dum oeconomia justum in patria fostra obtinuit locum, tanti est pretii, ut inter optimas, quae felicitatem regni amplificent, artes, haud immerito numeretur. Quantum vero adferat utilitatis, suo exemplo demonstret satis Anglia, cui oves plus profuisse, quam aurifodinas Potasi Hispaniae, contendunt varii. Antea fere omnia, quae ad vestimenta erant necessaria, ab exteris emebamus, donec observabamus id nobis tantum aeris detrahere, quantum emolumenti inde hauriebant alii. Cordatis igitur nostris oeconomis visum est, huic morbo sanando non aptius adcommodari posse remedium, quam ut in patria instruerentur opificia, vestitum nobis suppeditatura; quod quidem feliciter successit, sed quamdiu lana ab exteris invehebatur, tamdiu instituta fastigium non attingerent. Itaque viri de publico bene meriti, rem paulo adcuratius introspicientes, satis superque deprehendebant necessitatem Ovium culturae intra patriam Prae ceteris Consiliarius Commerciorum ac Eques, per sua in patriam universam merita, immortali memoria dignissimus, Nobilissimus D:nus JONAS AHLSTROM, qui, tanto cum studio, opificia poene innumera instruxit, huic operi etiam manum admovit; ille enim non solum variis in lucem editis scriptis modum civibus patefecit, quo curam horum animalium gererent; sed etiam rei necessitatem, vividis depictam coloribus, Ordinibus regni subjecit, quo res feliciter jam eo est perducta, ut pastores, ovium culturam edocti, in plerisque regni provinciis sint constituti.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
