Latin
EPILOGUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 170
Unproofread scanNot analysed yet
In hac arte demum nostrates adeo profecere, ut exteris facile palmam praeripiant: unde libellus, Beskrifning om fullgoda Fär a Friderico W. Hastfer nuper editus, non tantum statim in lingvam Germanicam Goettingae est translatus; verum &,illo cum elogio, in Actis illorum recensitus, ut ne Tournefortus quidem, omnibus suis plantis instructus, cum eo conferri posset; utinam merito. Scientiam hanc aequiori &justa perpendens lance, observo multum certe adhuc restare, inprimis atitem illam partem, quae a scientia naturali lucem mutuatur, &sine qua ovium cultura feliciter absolvi nequit. Electurus idcirco argumentum speciminis Academici, diu multumque mecum deliberavi, utrum quod ad medicinam proprie spectaret, an vero ex parte quadam scientiae naturalis quid pertractundum sumerem, unde publica res quid captura esset commodis; sed praevaluit illud in pectore monitum? Salus patriae, Lex summa.