Latin
II. SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 174
Unproofread scanNot analysed yet
W-Goth. 59. Scan. 61.) Lana his mollior (it. WV-Goth. 58.) ,copiosior, saepe novem librarum &pingvior (it. Scan. 156.) Semel annis singulis has tantum tondere licet, quippe quae frigus minus ferunt. (it. Scan. 61. 4. ANGLICANA vulgo dicta. haec cornibus caret, at gaudet cauda crassiori, quae una cum scroto ad genua usque pendet. 5. RUSTICA cornuta fere semper est, &lanam breviorem, minus crispam &rigidiorem, quam in praecedentibus (1, 3, 4.) habet. Cauda &scrotum non attingunt genua. 6. POLYCERATA. Arietes cornibus quatuor, rarius vero sex gaudent, quorum interiora erecta, lateralia vero revoluta (it. Gott. 248.) . Habent haec cornua analogiam quandam cum plenitudine florum, &sunt quasi bipartita aut tripartita cornua, quorum itaque latera exteriora rigidiora contorquentur; unde illorum divaricatio (Aldrov. bisulc. 408.)