Latin
IV. PHYSIOLOGIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 176
Unproofread scanNot analysed yet
)Anniculae oves pruriunt, concipiunt &pariunt; sed proles tenella evadit, praestantior enim ea est, quam adultiores utriusque sexus procrearint. Verum ab anno secundo, usque ad septimum, ad propagandum genus inprimis sunt admittendae; Excedentes autem octo annos minus aptae (Aldrov. biQuos castratos volunt, illorum testes die a nativitate nona circiter sunt exsecandi, ubi non solum &majores &pingviores evadunt, sed &lana his est copiosior &mollior (it. Scan. 268.) ; nam libido pilos efficit rigidiores. A dentibus ovium aetas facillime numeratur. Primo enim anno, octo dentibus incisoriis acutis instructae sunt, quos per hunc usque ad secundum retinent, dum duos intermedios amittunt, &illorum loco duos latiores &apice fere obtusiores obtinent; alios duos primores tertio mutant. Quarto iterum alios duos, &quinto denique duos exteriores &ultimos, qui magis magisque fiunt obtusi &dilatati. Hos dentes tum salvos conservant usque ad annum octavum, dum primi abeunt, nono secundi, &sic porro duo quotannis cadunt, adeo ut undecimo nulli dentes primores supersint; unde tum mactandae, quippe cum vita sine magna molestia amplius sustineri nequeat. Oves praesertim rusticanae bis quotannis pilos emittunt, tempore scilicet vernali, dum educuntur, &autumnali, dum hybernacula ingrediuntur; quapropter his temporibus tondendae sunt. Hic tamen distingvendum inter illas, quarum pili semel, &quarum saepius abraduntur. Nam tonsura illarum fine mensis Maji; harùm vero vere autumnoque, sed non prius, quam frigus manuitur, celebrari debet. Lana, quae vere reportatur, inferior est aestivali; aestatè enim crescit nobilior.