# Amoenitates academicae. Vol. 4 176

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, IV. PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/176

) Anniculae oves pruriunt, concipiunt & pariunt; sed proles tenella evadit, praestantior enim ea est, quam adultiores utriusque sexus procrearint. Verum ab anno secundo, usque ad septimum, ad propagandum genus inprimis sunt admittendae; Excedentes autem octo annos minus aptae (Aldrov. biQuos castratos volunt, illorum testes die a nativitate nona circiter sunt exsecandi, ubi non solum & majores & pingviores evadunt, sed & lana his est copiosior & mollior (it. Scan. 268.); nam libido pilos efficit rigidiores. A dentibus ovium aetas facillime numeratur. Primo enim anno, octo dentibus incisoriis acutis instructae sunt, quos per hunc usque ad secundum retinent, dum duos intermedios amittunt, & illorum loco duos latiores & apice fere obtusiores obtinent; alios duos primores tertio mutant. Quarto iterum alios duos, & quinto denique duos exteriores & ultimos, qui magis magisque fiunt obtusi & dilatati. Hos dentes tum salvos conservant usque ad annum octavum, dum primi abeunt, nono secundi, & sic porro duo quotannis cadunt, adeo ut undecimo nulli dentes primores supersint; unde tum mactandae, quippe cum vita sine magna molestia amplius sustineri nequeat. Oves praesertim rusticanae bis quotannis pilos emittunt, tempore scilicet vernali, dum educuntur, & autumnali, dum hybernacula ingrediuntur; quapropter his temporibus tondendae sunt. Hic tamen distingvendum inter illas, quarum pili semel, & quarum saepius abraduntur. Nam tonsura illarum fine mensis Maji; harùm vero vere autumnoque, sed non prius, quam frigus manuitur, celebrari debet. Lana, quae vere reportatur, inferior est aestivali; aestatè enim crescit nobilior.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
