Latin
V. PASCUA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 178-2
Unproofread scanNot analysed yet
V. PASCUA. Solum ovibus aptissimum sunt loca apriea, sicca &perflata, quaeque etiam sponte semper eligunt, ibique egregie valent. In insulis nostris Carolinis, ubi optime valent oves, per totam aestatem, altum, planum &aridum campum depascunt, &ne proterunt quidem, multo minus comedunt densissimum illud &magnum gramen, quod in locis depressis ejusdem insulae copiole nascitur. Est profecto summa admiratione dignum, quod sapientissimus Creator haec animalia, ut Hottentottos, pilis crispis vestiit, quippe quae tantò calori ac aestui sunt exposita, eum forsan in finem, ut, hac umbram contortuplicatione pilorum, duplicem quasi eisdem conciliaret. Plantae in umbrosis habitantes semper sunt nudae; at maxima pars herbarum, in apertis locis &ad parietes, ubi radii solares fortius aestuant &exsiccant, crescentium tomentosa: uti Gnaphalium, Pilosella, Verbascum thapsus, Marrubia &Sideritides.