# Amoenitates academicae. Vol. 4 181

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, V. PASCUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/181

Paucis tamen agendum nobis est de praestantissimo earum pabulo in nostris oris. Festuca ovina primarium est gramen, quo delectantur oves, licet parvum, succulentum tamen, & copiosissimum in omnibus pascuis, ovibus aptis. In australi parte Gottlandiae nihil fere gramine hoc nominato copiosius crescit, & ibi etiam pingvissimae oves evadunt; hinc caro ovina Gottlandica aliis hujus carnis generibus palmam apud nos merito praeripit. (it. Gott. 284. 256. Oel. 92.) Gaudet gramen hoc foliis succulentis, quae prae reliquis eligunt oves; culmos vero & spicas instinctu naturae intactas relinquunt, ne pereat & exstirpetur. Ubi hoc gramen feliciter & copiose crescit, ibi etiam oves facillime sese sustentant: contra vero ubi deficit, saepius pessum eunt. In campis, Erica refertis, notum est oves facillime se alere, quapropter Ericis hoc adscripsere nonnulli, rati Ericam alimentum eis subministrare saluberrimum, aptissimum; sed vereor ne errent; in usum enim suum non nisi recentes Ericae hujus turiones vertunt; nullo autem modo antiquiores ramulos. Itaque solent pastores adultiora Ericeta igne consumere, & anno peracto, pascua ovina inde obtinent perampla, Festuca ovina & Erica tenella repleta. Arva quoque illis valde sunt grata, adeo ut in circumjacentia prata ire nolint; quod certe tribuendum est Bursae pastoris in locis hisce copiose apud nos obviae, ut ipse saepissime observavi; rejiciebant autem in arvis Serratulam arvensem & Thlaspi arvense, Bursam vero eligentes ad terram usque comedebant. Si oves ergastulis, in arvis collocatis, per noctes incarcerantur, agrum stercore saginant, modo mutentur & per totum agrum a loco in locum translocentur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
