# Amoenitates academicae. Vol. 4 182

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, V. PASCUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/182

Radicitus magis herbas graminaque carpunt oves; quam alia pecora quaecunque; unde Batavis in proverbium, quod, ubi quatuor boves pascua consumserint, ibi duo equi sufficiens habeant alimentum, & post hos quatuor oves adhuc vitam sine dispendio sustinere possint. Cavendum itaque est ne oves una cum bobus uno alantur loco, proverbium enim nostratibus receptum, veritati est congruens: Färet gnager ut ögat pá koen. Ovium carnes ratione alimenti commutantur; nam in Anglia Rapis saginatae fere insipidae, aliisque locis Absinthia comedentium caro, tam ingrato inficitur odore & sapore, ut edi non possit; sed ab omnibus rejiciatur. In Hispania vero, ubi Rosmarinus & Thymus illis praebet nutrimentum, omnium sapidissimae evadunt carnes. Recensitis sic Gratissimis, ovibus plantis paucis herbas illis Noxias sumus commemoraturi. Hae quidem variae sunt, at omnibus enumerandis opella non sufficeret; peculiares tamen sunt. nin 1. Equisetum arvense, quod si comedant primo vere, eas inde abortire observarunt Batavi it. Oel. 2. Ranunculum, Flammula dictum, ovibus nocere, statuerunt pastores, gravissimae vero nobis dubitandi subsunt rationes, num in escam eam unquam convertant. Idem valet de Drosera & Pingvicula vid. Barth. act. 4. p. 162. 3. Anthericum ossifragum, quod ossa illarum emolliat, forte potius oves ipsas enervat, adeo ut ambulare non valeant. (Barth. act. 2. p. 266. 232.) Idem quoque contendunt rustici Smolandi (Flor. 4. Kalmia latifolia in Virginia ovibus praesentaneum est venenum (Flor. virg. 160.) & Kalmia angustifolia in Noveboraco maxime est ovibus pestifera (Act. Ups. 1743. n. 100.), cum vero hae plantae consangvinitatis quasi vinculo cum Andromedis sint conjunctae, facile crederem paludes, Andromeda polifolia tectas, ovibus alendis minus esse adcommodatas: multo minus alpes nostrates, ubi quatuor Andromedae diversae speciei copiosissime crescunt. 5.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
