# Amoenitates academicae. Vol. 4 185

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, VI. MORBI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/185

VI. MORBI. Oves variis multisque morbis laborant, quorum vulgares & praecipui in nostra patria hi sunt: Scabies, quae etiam nomine variolarum apud nos insigniri solet, & dignoscitur facile labiis tumidis & pustulis copiosis. Est hic morbus tam contagiosus, ut, dum una hoc vexatur, reliquae ab illa immunes vivere non possint, eoque modo totus grex aliquantulo temporis spatio intereat, necesse est. Inter varia medicamina, quibus huic malo obviam eamus, primas merito tenet partes Moschus orientalis, cujus gr. V. ad VI. infectae pro dosi, idque diebus duobus, porriguntur. Sed haec medicina pretiosior est, quam ut pauperiores facile emerent; itaque praeservationis scopo omnia fere amara commendantur, inprimis Herba Cardui benedicti (it. VVHepatites, est inflammatio hepatis saepe cum ictero, qui albumine oculi cuteque flava dignoscitur, saepe etiam in Hydropem degenerans. Est hic morbus maxime fatalis, qui ovibus & frequens est, & unde pleraeque pereunt. Caussam hujus morbi existimant nonnulli, nimium aquae potum esse, quem in locis depressis hauserunt. Me vero judice, caussa non propie in aqua, sed in contentis aquae quaerenda; cum enim hoc morbo emortuae cultro anatomico subjiciantur, plurimi vermiculi in hepate saepissime occurrunt, qui sunt FASCIOLA hepatica.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
