Latin
VI. MORBI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 186
Unproofread scanNot analysed yet
Vermes hi in omnibus fere rivulis &paludibus foliis herbarum lapidibus frequenter adhaerent (it. Gott. 182.) ; In ventrem ovium ingurgitati vigent &heparper ductum fellis ingressi rodunt ac destruunt, unde inflammationes, obstructiones, exulcerationesque demum lethales. Omnes Opiliones Sal ovibus in deliciis esse, novere, quodque oves inde valeant, unde sal gemmae ad lingendum illis saepius praebent, uti medicamentum, quod orexin acuat &viscera roboret; viderunt certe effectum, caussam vero vix ac ne vix attigerunt. Verum nodus hic gordius haud ita pridem a D: no Schaeffero, in libro de Hirudine limacis, est solutus, qui observavit vermes hos in aqua muriatica confestim destrui &occidi. Peculiaris proinde scopus, quem hoc meo opusculo intendi, est, ut oves eriperem a fatali hocce morbo, fere quotannis, infinita strage, animalia haec vexante, quod in eo consistit, ut aqua muriatica ex sale culinari s. gemmae in sufficienti &larga copia praebeatur ovibus, quatuor aut quinque vicibus omni anno, ut hausta destruat vermes, hepar ovium rodentes. Nom enim sufficit ovibus lambere tantillum aliquoties, ut inde pereant vermiculi omnes; sed debent haurire tantum, quantum eis placet. Ponam centum &mille praedia in nostro regno, &quodlibet horum unoquoque anno unam ovem, forte aliquando viginti, quotannis hoc morbo amittere; crediderim me, si hoc meo consilio illas servarem, rem non minus gratam, quam utilem civibus meis praestitisse. rin Phtbisis &Tussis, inprimis apud oves, oritur a pulvere terrestri, inspiratione hausto; Cujus signa sunt lana defluens, gingivae pallidae &pedes calidiores, fide Ablst. p. 39. §. 20. Vertige, plerumque Epidemicum malum, saepe pro caussa agnoscit hydatidem inter meninges &cerebrum, uti Joh. Jac. Scheuchzerus in Rupicapris Alpium observavit (it. Alp.) ,qui morbus facillime innotescit eo, quod circumeant semper ad idem latus. Cura peragitur saepe colapho, qui latere, ad quod eunt, impingatur aegrotis. Ut reliquos morbos taceam, qui Medicinam ovium jam tradere non constitui.