Latin
VI. MORBI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 189
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quinque ovibus alendis non plus impenditur pabuli, quam unico bovi, sed tamen magis prosunt, nam ducentae oves dant quotannis lanam praestantiorem s. autumnalem 1o lb; viliorem vero s. vernam, (quae Lödia vulgo dicitur) 10. lb. Lanam agninam quoque 10. Ib. (adeoque 3olb.) Unaquaeque libra ad 24. ob facit 450 thal. argenteos. Adde agnos ducentos, quilibet ad 2. th. facit 400. Summa 850. thal. argent: Si vero alamus Anglicanas, ex quibus &copiosior &praestantior lana, quaestus adhuc major redundat. it. Scan. 371. Uberior quidem heic esset occasio, ovium culturam pertractandi, sed verant id chartae angustia &proposita brevitas. Coronidis loco, commendo claustra illa foeni, quae descripta atque delineata in itin. W. Goth. p. 61, reperiuntur. LIX.