# Amoenitates academicae. Vol. 4 191

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PORCELLUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/191

Haec ipsa QUADRUPEDA diversimode se suaque curant; sollicitudo illa, qua foetus suos educant, qua alimenta comparant, vitam tutantur, hostes vitant vel agrediuntur, & ratio, qua haec atque alia, quae ad oeconomiam ipsorum spectant, perficiunt, adeo in variis est varia, ut ne stupidissimus quidem, nisi summa cum admiratione, instinctus ac mores eorundem pensitare possit. Hinc mirabundus indignatus sum scientiam hanc, quae res tractat multo curiosissimas & amoenissimas, quae sapientissimam Sapientissimi Conditoris institutionem nos condocet, esse adhuc in illarum numero, quas dilucide minus expositas esse, dolet genus humanum. Historiam quidem Animalium ALEXANDRI dudum Magni munificentia elaborari coeptam fuisse, idque ante jacta a Theophrasto Botanices fundamenta, non diffiteor, attamen vix digna judicata est, quae in scientiarum numerum ab eruditis reciperetur, & jacuit fere, usque quo seculare illud ingenium, GESNERUS in Helvetia, ipsam in lucem proferret, & hominibus denuo exponeret. Assiduus ille Italus ALDROVANDUS, quo hanc scientiam locupletaret, collegit incredibile pene labore omnia, quae de animantibus indagare potuit commemorata, quo tamen ipso tantum abfuit, ut integra conderetur scientia, ut potius plurimum ceperit detrimenti, cum fabulis veterum ac commentis tota quanta deformaretur. Hanc talem JONSTO NUS quidem suscepit repurgandam, verum ad augeae stabulum repurgandum non Pygmaeus quidem, sed Hercules requirirebatur. RAJUS Angliae illud decus, hanc etiam ventilandam sumsit, verum enim vero, inanibus paleis dissipatis, parum integri solidique remansit. Hodieque, quicunque hanc scientiam proponunt Auctores, variis ei ac conquisitis undique veterum fabulis ornatum conciliare student, unde tam reddita est deformis atque invisa, ut eruditi vel ipsum Zoologiae nomen aversentur. Ast cum de genere humano, ceteras historiae naturalis absolvendo partes, plurimum meritus sit Nob. Dn.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
