Latin
PORCELLUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 193
Unproofread scanNot analysed yet
Ad historiam INSECTORUM illustrandam pro rata contulerunt MOUFFETUS, GOEDARTUS, MERIANA, ALBINUS, RóSLER, WILKES, SWAMERDAM, LISTER, FRISCH, sed praeprimis Galliae illud decus REAUMURIUS, cujus laudabilia vestigia laudabili studio pressit Nobiliss. DE GEER nostras. Historia VERMIUM silet adhuc, quamvis Testacea, per KIRKERUM, BONANNUM, LISTERUM, RUMPHIUM, GUALTIERUM, ARGENVILLIUM, exposita sit non perfunctorie. Immo vero Principum jam Europaeorum maxima est voluptas, ut Musea instituant, atque illis se oblectent, praesertim cum haec dilucidissime infinitam Dei optimi maximi loquantur sapientiam ac potentiam. Itaque, uti ex antecedentibus id patet, historia Quadrupedum minimum est elaborata, licet caeteris haec longe excellant animantibus; Mihi, cum hac tempestate latius exspatiari non liceat, unum omnino animalculum attentius considerare proposui, cuTomus Quartus. jus descriptionem neque a scopo alienam esse, neque specimine Academico indignam judico.