Latin
PORCELLUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 197
Unproofread scanNot analysed yet
Auriculae quibusdam sunt nudae, aliis pilosae, nonnullis breviores, aliquibus nullae, e. g. Criceto. Jam, ut ad Murem nostrum Porcellum veniam, observamus, I: mo nullam ei esse caudam, 2: do pedes posteriores esse tridactylos, 3:tio auriculas esse magnas, rotundas, nudas. Has notas si tenueris, utique ab aliis omnibus facile dignosces hunc. IV. Ut Scriptorum monumenta evolventibus constet, quibus alias Nominibus venirè soleat, lubet illa ipsa, ne inter legendum haesitent, obiter adferre: Sic vocatur. MUS cauda nulla, palmis tetradactylis, plantis tridactylis. It. W- Goth. 244. Syst. Nat. 10. p. 59. Cuniculus Indicus Gesn. quadr. 367. Porcellus indicus s. Cuniculus indicus. Jonst. quadrup Mus seu Cuniculus americanus gvincensis porcelli pilis &voce. Raj. quadr. 223. Cavia Cobaija. Marcgr. bras. 224. fig. 224. Pis. Patria hujus animalculi est America australis, praesertim Brasilia, uti &Africa atque inprimis Gvinea. Nos vero id in aedibus nostris alimus, cum &frigoris sit impatiens, &felium insultibus expositum, quae &genus ejus discernunt sagacissime &persequuntur acerrime. DESCRIPTIO: Caput ovatum, crassiusculum: Rostro obtuso, rotundato, undique pilis tecto. Labium superius bipartitum, sed clausum.