Latin
2
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 2
Unproofread scanNot analysed yet
edici recentiores per totam fere qua patet Europam, ut PHARMACOPOLIA, majori, quam hucusque factum est, accuratione instruerentur atque adornarentur, summa ope adnisi sunt. Hunc in finem Dispensatoria consignarunt, in quibus non pauca veterum Simplicia, Praeparata &Composita e foro medico exulare jussa sunt, prout videre est ex Pharmacopoeis nuperrime in lucem editis, Würtembergensi, Edinburgensi, Londinensi, Parisiensi, Madritensi; quo factum est, ut Pharmacopolae jam demum non opus habeant, segetem inutilium Medicamentorum sibi conquirere, quae veteres, sinistris decepti observationibus, adoptarunt, quaeque antecessores, prisca nixi auctoritate, civitate medica donarunt. Tomus Quartus. Ut Nobiliss. Archiater D. D. ABR. BAECK, a Sta R:a Majestate Praeses Regii Collegii Medici constitutus est, pro incomparabili sua, qua pollet in omnibus medicinae partibus, scientia, in id imprimis suas intendit curas, ut Pharmacopolia, etjam intra patriam nostram, pondere inutilium medicaminum liberarentur, inque eorum loca, nova, quorum usus, seculo quo vivimus, infallibili experientia exploratus est, suggererentur. Hac mente Regio Collegio Medico cogitationes suas aperuit, quod, probe perspiciens, quanti momenti haec ipsa res esset, omnes per Patriam Medicos &Pharmacopolas rogatos voluit, ut, ante finem hujus anni, quid optimum factu censerent circa officinalia, tam Simplicia, quam Composita &Praeparata Regio Collegio significarent. Haec ipsa res, digna quae ab omnibus perpendatur, tantum mihi arrisit, ut Speciminis academici loco, Simplicia ex Regno Vegetabili, in Pharmacopoliis nostris vel dudum recepta, vel posthaec recipienda, recensere constituerim. §. III. Propositum vero nostrum, si feliciter succedat, ante omnia SPECIES PLANTARUM, ex quibus medicamenta elici solent, ad ungvem cognosci debent, ne Pharmacopolae erroneas nobis porrigant plantas, &,ut loqui solent, QVID PRO QVO obtrudant, quod tristi experientia frequenter fieri comperimus; dum apud nos e. g. Hypochaeris maculata pro Arnica, Centaurea scabiosa pro vera Scabiosa, Clinopodium vulgare pro Calamintha saepius venditae, fuerunt; *)Hinc contigit, ut multae plantae apud Medicos in desuetudinem abierint, cum, quam desiderarunt, vim non exseruere; nescientes culpam, quam tribuerunt plantis, Pharmacopolis unice adscribendanm *)Confer. it. Sean. pag. 398. bendam esse; raro enim ex decocto aut infuso composito cognosci poterit, utrum Pharmacopoeus officio suo rite satisfecerit, nec ne. Quoniam brevitatis simul &perspicuitatis ratio habenda fuit, nomina specierum TRIVIALIA, quae plantarum genera, differentias, Synonyma &loca natalia indicant, ex N. D. Praesidis Speciebus plantarum mutuatus sum.