# Amoenitates academicae. Vol. 4 201

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PORCELLUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/201

Et fateor equidem lubentissime, etjam eos, qui circa illam historiae animalium partem subsistunt, intuituros esse mirabilissimam prorsus & infinitis modis variatam supremi Numinis institutionem. Cum occasionem non habuerim haec animantia in patria ipsorum considerandi, sat habebo mores illorum domesticos, in hospitio, quo illa excipimus, observatas levi penicillo adumbrare. Cibus quidem varius est, sed ex vegetabilibus tamen fere omnis desumtus e. g. Hordei grana & Secalis, Pulticulae, Panis vel masticatus vel aqua aut lacte maceratus, Gramen recens vel siccum, Dactylis glomerata imprimis & Sonchus oleraceus, Cortices, Rami, Folia arborum, ut Betulae, Pini & Abietis, folia Lactucae, Brassicae &c. Victum autem hibernum & quidem optimum praestant Dauci radices & Frumenta varia. Quod si Oleribus diu nimis alantur & inprimis Brassica fimbriata, observavi diarrhoea eos colliquativa correptos periisse. Adeoque ut secunda valetudo sustentetur, ita instituenda est diaeta, ut iis interdum succulenta, interdum sicca exhibeantur, hos enim, ut & homines varietas delectat. Hinc saepe, dum suavissimos Dauci gustant radices, mox hos relinqvunt & sicca frumenti grana comedunt appetenter, vicissimque haec aspernantur & Foenum vel aridos stipites eligunt, ipsa quasi natura his monstrante, qua ratione alia aliis temperari debeant. Quocirca dum aptiora desunt edulia, Chartam masticant, vel Vestes linteas laneasve; unde, si in aedes recipiuntur, sedulo videndum, ne, vestimenta arrodendo, hospiti damnum inferant. Inter edendum aliquoties quidem bibunt, sed postea diutius masticant cortices, stipites vel culmos, atque alia sicca, levis nutrimenti edulia. Cum Frumenti illis grana porriguntur, unum omnino granum ore recipiunt, quod dentibus primoribus incidunt, antequam molaribus conterant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
