# Amoenitates academicae. Vol. 4 202

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PORCELLUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/202

Caput inter masticandum surlum & deorsum motitant, & granum istud diligenter mansum tandem deglutiunt. Edentes autem nunquam stant, sed sedent. Sedent etjam semper, nisi vel ambulent vel currant; a pastu saepe diutius sedentes quiescunt, tum vero ritu leporum ruminant, quo assumta in liquidiorem & subtiliorem chymum redigant. Potum illis gratissimum praestat Lac recens, licet & Aqua contenti sint. Aqua pro potu debet esse limpida & pura; Si vero hyeme aqua stagnans, sub glacie saepe foetida, e piscinis ipsis propinetur, inde febre & diarrhoea corripiuntur & pereunt, uti jactura plurium constitit. Quidquid autem potulenti sit, illud exserta linqua instar felium sorbillant, interdum frequentioribus deglutitionibus, interdum capite bis vel ter inter deglutiendum elevato. Motus: rarissime lento gradu incedunt, currunt vero satis velociter, pedes posteriores parum elevantes, situ corporis horizontali. Conjugem plerumque ante se agit maritus. In discurrendo parietes potissimum legunt, latebras, angustias, speluncas inquirunt. Quod si foenum aut stramen ipsis adponitur, in ipso cuniculos agunt, in quibus quietissimi delitescunt. Securitate si frui liceat, omni scilicet strepitu remoto, summa cum agilitate aliquot passus procurrunt, mox subsistunt, arrectisque auribus auscultant, numquid periculi subsit, tum vero, si quid vel levissime crepuerit, pernicissimo secursu ad latebras conferunt. Singuli semper fere incedunt, ita ut unus alterius vestigiis insistat. Nonnunquam, dum fame premuntur neque strepitu terrentur, in pedes posteriores se erigunt, quibus tantisper insistentes, huc illuc caput circumducunt, sagaciter odorantes & indagantes, quo cursum dirigant, ut alimenta inveniant. Quod si frigus illos urat, cursum ultro citroque intendunt, ut intensiori exercitio calorem sibi concilient.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
