# Amoenitates academicae. Vol. 4 204

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PORCELLUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/204

Lectus eis saepius, saltem octava quavis die, foeno novo & sicco est sternendus, & conclave ab omni spurcitie & sordibus mundandum: Frigus cum non ferant, calorem inquirunt, atque ubi aedes sunt calidissimae, ibi versantur libenter. Maxime vero eos juvat, ante focum instructum recubare. Calidas, sicubi possunt & molles culcitras eligunt, somno vel quieti indulgentes; adeoque vix alibi somnum capiunt, quam ubi foenum vel stramen invenerint, equo cubilia forment. Corporis autem situm, quem eligunt cibum capientes, servant etiam dormiturae, pedes tamen anteriores elevatiori loco reponere gestiunt; Idcirco pluries se in gyrum vertunt, dum ad quietem membra componunt, quod situm nactae sint commodismum. Ast dormiturae primo tantisper mandunt, deinde vel ore se vel pedibus comunt & tandem obdormiscunt. Et quamquam tantus saepe sopor fessos gravet, ut caput deorsum reclinetur, oculi tamen aliquantulum aperti manent, ut, ne quid periculi ingruat, circumspiciant, quod etjam mox persentiscunt. Adeoque inter dormiendum lumina frequenter attollunt & circumferunt. Quod si tum altiori non abruantur somno, caput elevatum tenent, nictantes tamen & nutantes, idque tamquam convulsi Ubi vero somnum penitus excusserunt, atagitant. que oculos aperuerunt, oscitant rictu ampliato, mandunt, pandiculantur, pedes inprimis posteriores, quo ad possunt, extendentes, murmurantque pauxillum. Mas & femina nunquam fere simul dormiunt, sed mare dormiente, foemina excubias agit, cum silentio tamen, quiete, & facie ad dormientem adversa.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
