Latin
PORCELLUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 205
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vero aliquando grunnit femina, ut experiatur, num iille percipiat; quem, si expergefactum senserit, adcurrit, pilos ejus vellit, abigit, locumque occupat &ad somnum se componit, marito, uti par est, excubias tum agente. Quod si nihil quietem eorum interturbet, per semi horam &ultra dormiunt. Somno recreati vel cibum extemplo petunt vel paulisper ludentes quasi cursitant, atque tum demum pastum se recipiunt. Quiescentes podici insident &armis se fulciunt, parte corporis postica in orbem quasi convoluta, caput erigunt, &pedibus posterioribus nituntur, pipiunt parum vel &omnino silent, &in eodem loco remanentes mandunt, ruminantque. Generatis. Sexum in junioribus praecipue distinguere haud ita est proclive. Quinta vero a nativitate septimana masculum sonus gravior prodit. Cavendum ne plures mares una sint, cum major natu minoris dorsum adeo adfligere soleat mordicus, ut hemiplegia correptus, partem posteriorem aegerrime trahat, &misere tandem pereat. Mares incredibiliter lascivi sunt, &foeminas persequendo, cum grunnitu atque adoratione ad venerem sollicitant. Foeminae semores marem rarissime admittunt, licet quaedam satis diu foecundae maneant. Adultae vero nunquam ad libidinem sunt proniores, quam ea die, qua partum sunt enixae. Tum vero difficillime a maris consuetudine arcetur, neque vero opus est, ut diutius contineatur, quam ut occasio ei detur prolem lingendo a sordibus eluendi. Hoc facto denuo concipit. Sic unum hoc animal, quantum quidem mihi constat, qua die parturiendi labores exantlavit, eadem novos celebrat hymenaeos. Dum uterum gerit, pilos caeteris evellit °lutit, quod facile inducor, ut credam, ei prodesse, cum alias id nunquam faciat. Pica quoque gravidarum more, eam tunc, laborare crederes, cum obvia quaevis, ut cortices, calceos, libros, vestes &c. arrodat crebro, nisi diligentius asserventur. Cum femina peperit multis immixta sociis, mox a reliquis seponenda, ne adultiores aliorum accedant pulli, qui hauriunt ubera puerperae &lac eripiunt recent natis, cum mater non distinguat proprios a reliquis, ubi omnia communia sunt.