# Amoenitates academicae. Vol. 4 210-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, ACADEMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/210-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/210-2

CAPUT PRIMUM. aturam foetus suos sponte proferentem ars in tribus Naturae Regnis imitari studet. In regno Lapideo instituuntur CRYPTAE, undique vestitae Marcasitis sive Pyritis, Crystallis, Stalactitis, Corallis, Micis, aliisque lapidibus, singulari figura & splendore conspicuis. In regno Animali VIVARIA instruuntur, quibus Animalia exotica includuntur. ORNITOTROPHIA, seu caveae majores, Av bus peregrinis, illisque speciosis & dulci ut plurimum cantu aures nostras demulcentibus, impletae sunt. PISCINAE, in quibus vivi aluntur Pisces. In regno autem Vegetabili seruntur, coluntur, ac servantur plantae. Ars vero, vel scientia, quae circa has verlatur educandas, vocatur HORTICULTURA, quae nihil aliud est, quam cultura vegetabilium.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
