Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 215
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, quo feliciter quis vegetabilia colat, ante omnia scire debet, quid intelligitur per CoeLUM &SOLUM, cum diversis eorum divisionibus, secundum observationes a Botanicis circa solum herbarum collectas. Plerique, qui recentiori aetate herbas adcuratissime descripserunt in Floris suis, Locum praesertim &Solum, ubi reperiuntur, determinarunt. Praecipue autem hoc observatum invenio a N. D. Praeside in Horto Cliffortiano, Upsaliensi, &quae instar omnium sunt, in Speciebus Plantarum. Itaque, quam primum paulisper progressus es, &quam culturae rationem postulet quaevis planta pervidisti, firmam experiere thesin, quae hic adsumitur, Vegetabilia scilicet, quae sub eodem CoeLo &in eodem SoLo reperiuntur, eadem ratione coli posse. §. XVII. COELUM dispescitur in plagas, quae climata dici solent, ratione plantarum sequentia §. XVIII. INDICUM, inter tropicos Asiae, Americae &Africae est. Nulla sub hoc climate hiems est, neque tantum unquam hic frigoris dominatur, ut aquam congelari contingat, vel halitus oris in vapores oculis manifestos condensari videatur; Hic plantae sub gr. 28–32 caloris, bis plerumque quotannis florent, &compluribus in locis interdiu dimidio anno pluit; in hortis nostris videmus plantas hujus climatis vere &autumno magis vegetas, media autem aestate &hieme languescere &quasi feriari, licet folia non dimittant. §. XIX. AEGYPTIACUM, quod a proxime superioriori ipsa discriminavit natura, cum aestu vehementissimo squaleat, adeo ut ova Struthionum in arena deposita excludispossint, &homines sub meridiem humum retorridam pedibus attingere nullo modo sustineant. Hanc plagam nulla per anni dimidium pluvia humectat, idcirco pleraeque hic arbores, radices bulbosas nactae sunt, quo diutius sine aqua vivere possint. §. XX. AUSTRALE ab Aethiopia usque ad Caput Bonae Spei sese extendit, atque laeta aestate gaudet, quando nos dira hiems vexat; Plantae hujus climatis, dum apud nos coluntur, non facile a consveto florescendi tempore recedunt; Flores enim circa solstitium hybernum plerumque emittunt.