# Amoenitates academicae. Vol. 4 217

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/217

§. XXV. ALPINUM comprehendit Alpes omnes totius orbis, nive per aestatem passim tectas, in quibus hyemem longissimam aestas brevissima absque vere & autumno excipit, in quibus plantae brevi enaseuntur florent, fructumque maturant infixae terrae duriori, apricae, & grossiori humo adspersae. §. XXVI. SOLUM stationes plantarum complectitur in Dissertatione de Stationibus Plantarum nuper expositas. Duo autem hic observanda, TERRA nempe & Locus. §. XXVII. TERRAE sunt Arena, Argilla, Humus, Creta, ad Ochram enim Horticultura non attenditur, cum vix ullam plantam proferat. Terrarum vero enumeratarum variae sunt mixturae. Quam sollicite herba quaelibet propriam requirat terram vidimus proxime praeterlapso anno in Horto Academico: Cardamine enim Lunaria, Spec. plant. 656. N. 15. in urna plantata, nulla ratione, omni licet adhibita cura, adigi potuit, ut vigeret; sed simul ac a N. D. Praeside Argilla nilotica, Mus. Tess. pag. 100. N. 5, in pulverem redacta, urnae inspergebatur & aqla statim irrigabatur, intra paucos dies, novam adepta vitam, floruit fructumque tulit. §. XXVIII. ARENAE multae sunt species; hic vero maxime respicimus ad α) Arenam mobilem, Syst. Nat. p. 208. N. 2. 3. 4. , in quae certae aluntur plantae, ut Spartium scoparium Elymus arenarius, Carex arenaria, Dianthus arenarius, Gnaphalium arenarium, quae sine hac arena vix proficiunt. β) Arena farinacea, Syst. Nat. pag. 208. N. 1. paucas nutrit plantas, quae non etiam alia in terra crescunt, ut inprimis Iboris nudicaulis, Anemone vernalis; hanc ergò arenam sicco pede praetereo. γ) Arena hoterogenea seu Sabulum, Syst. Nat. p. 208. N. 7. ab aliis arenis, qua effectum, differt. Ubi enim cum alia terra miscetur eam compingit atque duriorem reddit, in qua variae vigent plantae terram molliorem spernentes, ut Verbascum Thapsus, Anemone Pulsatilla, Arabis thaliana, Gnaphalium dioicum, Cistus Helianthemum, Thymus Serpyllum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
