# Amoenitates academicae. Vol. 4 22

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/22

Nec sicco, ut ajunt, pede, praetereundam duco, turpem nationis nostrae desidiam in plantandis variis plantis officinalibus, quae tamen non minus sub nostro climate crescere & luxuriare possent, ac in Germania & Hollandia fieri videmus. In hisce locis, plura hominum millia, harum plantatione, non tantum vitam sustentant, sed etjam frequenter, magnas contrahunt divirias; vendunt enim eas nobis aliisque arctois nationibus, non contemnendum inde obtinentes lucrum, licet saepe corruptas plantas pro recentibus tradant. In Scania, Provincia nostra maxime australi, *) ea praesertim parte, quae juxta mare sita, aeque miri climati, ac unquam Hollandia, subjacet, omnes fere plantae aestate ad maturitatem pervenire, & hiemis vim ferre possent quas in Hollandia vigere novimus; inprimis circum Scanoram, Heleburgum & Ystadium, ubi si HORTUS quidam PHARMACEUTICUS fundaretur, benę nobis consultum foret. Ejusmodi plantationi instituendae, determinata agri area adsignanda est, quae tali situ gaudeat, ut elevata versus boream, depressa vero & aquosa versus austrum esset. Sic contingeret, ut plantae, quas tam notus, quam aquilo afflat, in aridis juxta ac humidis locis ad votum crescerent. Hortus autem hicce Pharmaceuticus, prius topiario vivo densoque cingendus est, vel ex Oxpacantha, quae optime flatum fert, vel ex Sambuco, quae in campis felicissime provenit, vel denique ex Salice viminali, quae commodissimam adfert umbram. Intra hoc topiarium, porticus ex Ulmo aut Fraxino facienda est, quae emineat, ut flatum urentesque solis radios arceat *) Iter Scanic. 261. ceat a tenellis plantis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
